Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 194


CAPITULUM QUARTUM.


DE COLUMBA.


Et est de fidelibus socijs.
Post hoc vero dixit rex Sendebar: Intellexi iam parabolam
tuam de dilectis socijs et amicis quos separare facit ab
inuicem homo dolosus et seductor suis seductionibus, et scio
ad quid peruenit eius finis. Nunc autem indica mihi de fidelibus
amicis, quomodo manifestatur et confirmatur eorum dilectio,
vt benefaciet alter alteri in eorum dilectione et societate.
Inquit philosophus regi: Scito quod vir intelligens est
adiutor amicorum suorum, et amici sunt sibi inuicem adiutorium,
nec eorum corrumpitur dilectio ex aliqua causa. Et de
parabolis que adducuntur ad hec, est parabola de columba,
mure et coruo. Dixit rex: Quomodo fuit? Inquit philosophus:
Dicitur fuisse in prouincia quadam apud quandam
partem locus pro venatoribus, ad quem omni die veniebat
quidam ad venandum. Erat autem ibi magna arbor et ramosa
in qua erat nidus cuiusdam corui. Quadam vero die, dum esset
coruus in suo nido, vidit venatorem accedentem aput arborem
quandam cum rethe et baculo magno. Et cum videret
coruus, timuit et cogitauit in animo suo, dicens: Iam fert venator
iste rem quam nescio, vtrum pro me sit an pro aliis;
sed stabo videns quid faciet et secundum hoc sciam me habere
ac dirigere. Et accedens venator dispersit ibi grana tritici in

Torna all'inizio