: Chronicon Novaliciense

Pag 138

III


eum patri suo multis honoratus muneribus. Cumque Pipinus
ex hoc mundo migrasset, regnante Karolo filius eius, Sarraceni
super eius arva irruentes, devastabant cuncta. Qui Karolus statim
per legatos Liutprando mandans, ut cum Langobardis Galliam
sibi in adiutorium veniret. Nam coniuncti Franci cum Langobardis
et cum excomprovincialibus, Sarracęni ab ipsa terra
ignominiose eiecerunt. Non multo ergo post tempore gloriosus
rex Liutprandus defungitur et in loco eius Desiderius rex exaltatur.
Huic ergo fuit uxor nomine Anza. Ergo de his nobis dicta
sufficiant. Succincte ad historiam redeamus.
II. Habuit siquidem idem prenominatus vir inter cęteros
filios unum nomine Frodoinus, qui magnę auctoritatis et mirę
sanctitatis apud Novaliciensi oppido legitur fuisse pater. Siquidem
cum esset parvulus puerulus tradidit eum iam nominatus
pater abbati Novaliciensi coenobio, qui et ipse illis diebus maximis
fulgebat in mundo virtutibus. Putatur enim tunc pater eiusdem
monasterii fuisse sanctę memorię Asenarius abbas. Fuerat

Torna all'inizio