Ponatur peccatum esse aliquid, aliter Deus 					c.88r.b 
puniret pro nichilo. Et omnia valde plene. 
Rubrica XXXVIII 
Ut nostra peccatorum ventilacio sit uberior, dictum fuit 
in precedenti c., secundum Augustinum et Magistrum 
Sentenciarum, quod peccatum erat dictum vel factum 
vel concupitum contra legem Dei. Sed omne dictum vel 
factum vel concupitum contra legem Dei est aliquid, ergo 
malum et peccatum est aliquid. Rursus: aut peccatum 
est aliquid aut non. Si est aliquid, habeo propositum; si 
nil, cum Deus puniat hominem pro peccato, videtur quod 
pro nichilo puniat. Verum qui pro nichilo punit iniuste 
punit, ergo etcetera. Eciam scribit Fulgencius, // 				c.88v.a 
prout habetur in glo. super primo ad Romanos:"  Deus illius  
rei est ultor, cuius non est auctor"  , ergo, si Deus est 
ultor peccati, peccatum est res. Augustinus eciam dicit in 
Enchiridion: "  Alique sunt res quibus homines mali fiunt, 
sed tales res non sunt nisi vicia et peccata. Ergo vicia et 
peccata sunt res"  .De hoc curioso quesito sic scripsit Bonaventura  
super II°li. Sentenciarum:"  Peccatum et malum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |