civium proscriptione et scelere fortune proveniant, numquid
nobilitare possidentem queunt? Nichilomagis quam honestum
ac bonum reddere! Quare facessant a vera nobilitate divide et earum
possessorem divitem et opulentum, non nobilem dicamus.
52 Sed divitiis, inquies, virtutes addidit Aristoteles. At he illum
nobilitant in quo existunt, filios autem nullo modo, si quidem
sapientis sententia est que ante nos fuerunt nihil ad nos spectare,
sicut neque post nos futura. Neque enim magis ad nos parentum
virtus quam nostra ad parentes redundat. Ego autem non credo
Aristotelem voluisse nobilitatem in nos transferri progenitorum.
Nam si nobilitas virtute et divitiis comparatur, ut illi placet, divitie
quidem filiis relinqui possunt, virtutes vero minime. Virtus
enim, cum in actione consistat, actio autem sit operantis, sequitur
ut nobilitas in eo sit qui exercuit officia virtutum.
53 Sicut enim equum fortem pulchrum atque acrem dicimus,
non cui eiusmodi genitor fuit, sed quem membrorum convenientia
spectandum fecit, cui vires adsint ad ferendum sessorem quem
bucine cantus excitat, ita non eum qui parentes preclaros enumerat,
sed qui suis virtutibus resplendet nobilem appellabo. Itidem
domum pulchram iudicabo, non quam formosus faber edificavit,
sed que splendida et suis partibus fuerit composita.
54 Rem quidem militarem, equitandi disciplinam artesque eas
que doctrina traduntur possumus filios edocere: virtus nulla
parentum eruditione, sed divino quodam numine favoreque percipitur
ac serie occulta fatorum. Licet enim videre pernitiosos ac
nefarios viros procreasse filios omni laude et virtutes prestantes:
similiter illos, qui fama illustri et summa gloria claruerunt, genuisse
eos, qui suis flagitiis paternam laudem labefactarunt. His neque
|
|