Set post discessum Benedicti ac inde Mathei,
Qui missi Ecclesie fuerant, et cardine fulti
Romano, tituloque sacro, patet ultio grandis;
Ultio quam misit celi Pater omnibus alis
Intus et exterius, dum Santius ille maneret
Rector ab urbe micans ingenti milite campo.
Tempore quo Cancri pena agitabat habenas,
Nescio si fontes, ac omnis gurgis abyssi
Erupcti, ac celi catheracthe si ut modo fracte,
Inmensas movit ac undas per plana Tupini,
Inmensas aër, et prima et zona secunda
Vastas inmictit pluvias; ut et hostis uterque,
Tam tecto latitans, quam nunc exercitus exter,
Esset ibique natans, vastis torrentibus actus,
Ac stagnante lacu facto, pellagique profundo.
Arma labant, galeeque omnes et scuta per undas;
Innumeroque virum, gaze, tentoria portat,
Theris quoque rapax, portas intratque per urbis;
Ut puta diluvii, celo quod mictit aquarum
Iupiter, adiuncto Saturni corpore secum,
Cupide...Luna comitante meatus;
Fructus ac Cererem vicis spargit atque plateis,
Involvitque homines, ac mergit fluctibus ipsis.
Stagna patent ubique; urbis fugiuntque per alta
Culmina tectorum; muros et valla reposcunt;
Scandunt et turres; credunt naufragia multa
Menia. Nemo imbres maiores vidit Ylerde,
Cesareus nec miles aquas presensit in ipsa.
Deucalionias revocatas credidit urnas,
Undique submersas ex omni cardine terras,
Hostis utrinque ferox Perusinus; ac aggere celso,
Cunctis desertis opibus, non signa relinquens,
Colligitur: sed ibi solers qui numina celi
Invocat. - Heu ne Deus, Deus hic virtute superna
|
|