Petrus Damiani: Epistulae

Pag 175


feria quadragesimalis obsistat. Nos etiam heremis sive monasteriis,
quorum videlicet ad Christi gloriam ministri sumus, tres per eptomadas
singulas dies sanctis adsignatos habemus, ad quorum scilicet honorem
missas specialiter celebramus. Et ne pro libitu, sed ratione dictante id
videamur audere, quia secundum virorum illustrium pias opiniones
atque sententias quaelibet animae defunctorum in diebus dominicis
requiescunt atque a supliciis feriantur, secunda vero feria ad ea quibus
adsignatae sunt poenarum ergastula revertuntur. Idcirco ipso potissimum
die angelis missarum honor impenditur, ut et mortuis et morituris
patrocinalis eorum defensio procuretur. Sexta quoque feria vivificae cruci
non inconvenienter adscribitur, quae scilicet dies pendentis in cruce
Domini glorioso sanguine purpuratur. Qua die omnes fratres nostri quos
utique monasterialis ordo connectit, hoc etiam ad cumulum propriae salutis
adiciunt, ut et se mactent in capitulo vicaria collisione scoparum, et
insuper celebrent in pane et aqua ieiunium, asserentes quia in hoc cruci
vere communicamus, in hoc proculdubio Christo commorimur, si hoc
eodem die quo ipse passus est, nos etiam carnem nostram per inediae
cruciamenta mactemus.

Torna all'inizio