Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 2014


radicesque montium optimi vini feracium alluens, Genua insigni
civitate relicta, extenditur ad Sabatiam seu Saonam et Albingaunum
et Vintimilium atque Monichi promontorium,
quod penes secundum quosdam maris huius est finis. Sed addunt
aliqui Niceam civitatem et quod litoris est usque ad hostium
Vari fluminis, quod Ytalie pariter et Ligustini maris terminum
dicunt.
 
MARE aquarum maximarum generale nomen est, singulare
autem eius que Occeani tantum est, et ideo mare dictum quod
sit amarum salsedine nimia, et ideo si absolute mare dixeris
pro totius aque elemento, scilicet Occeano, sumetur, tunc autem
pro parte cum cognomen apponitur.
MALIACUS sinus Egei maris pars est inter sinum Pagaseum et
Opuntium.
MAURUM mare et Mediterranei partem occupat et occidentalis
Occeani. Nam ab Hesperu Cera promontorio, quod Occeani
Hesperidum finis est, incipiens, usque ad Mulucam fluvium,
qui in Mediterraneo a Mauritania Numidiam separat,
tractum ducit, quod quidem et Atlanticum dicitur et ideo satis
sit quod supra de Atlantico dictum est. Maurum tamen seu
Mauritanum dictum est a Mauritania cui adiacet.
MACEDONICUM mare Egei non minima pars est, a Macedonia
denominatum. Quod quidem incipit a Pallene monte qui
Tracie finem facit et, ut quibusdam placet, extenditur usque
Megaram, quo Isthmos interpositus misceri Egeum Yonio non
permictit. Cuius litora civitatibus signantur innumeris, inter
quas clarissima Pelles, tam Philippi patris quam Alexandri filii
regia. Est preterea et flexus Megiyberneus inter promontoria
Dirim et Panastreum et qui Copos dicitur portus, inde Toronis,
Miscella et Megyberna civitates, post quas Canastreo promontorio
propinqua Sena et Megyberneus in medio, qua dat
gremium terra, longis in altum emissis lateribus, ingens inter
maria sinus est. In eum Axius per Macedonas Thessalosque
excurrit, ante quem Thessalonices et inter utrumque Cassandrea
est. Inde Cindra, Aloros, Icaris; a Peno ad Sepida Corrutra,
Melibea Castaneaque, a quibus usque Megaram Hellas appellatur

Torna all'inizio