Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 30


INCIPIVNT EPISTOLAE VENERABILIS
ARCHIEPISCOPI LANFRANCI AD
DIVERSOS MISSAE


1


Summo sanctae aecclesiae pastori Alexandro papae Lanfrancus
indignus antistes canonicam oboedientiam.

Nescio cui aptius calamitates meas explicem quam tibi pater qui
ipsarum michi calamitatum causa existis. Nam cum de Beccensi
congregatione in qua habitum religionis assumpsi a principe
Normannorum Willelmo abstractus Cadomensi praeessem coenobio,
imparque existerem paucorum regimini monachorum, incertum
habeo quo iudicio omnipotentis Dei factus sum te cogente
speculator multorum numeroque carentium populorum. Quod
cum prefatus princeps iam rex Anglorum factus multis uariisque
modis laboraret efficere, cassatis tamen laboribus suis a me nullo
modo potuit impetrare quoadusque legati tui Hermenfredus
uidelicet Sedunensis episcopus ante Hubertus sanctae Romanae
aecclesiae cardinalis in Normanniam uenerunt, episcopos abbates
eiusdemque patriae nobiles conuenire fecerunt, atque in eorum
presentia ut Cantuariensem aecclesiam regendam susciperem ex
apostolicae sedis auctoritate preceperunt. Aduersus hoc imbecillitas
mearum uirium morumque indignitas prolata in medium
nichil profuit, excusatio incognitae linguae gentiumque barbararum
nullum apud eos locum inuenire praeualuit. Quid plura?

Torna all'inizio