Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 122


47. Tristi corde loquebantur territi ad inuicem:
“Ut reuoluat in nos grandem hoc facit calumniam
propter illam, quae in nostris antea marsupiis
est pecunia inuenta callide reposita.”
48. “Merito haec nunc patimur” Ruben dixit fratribus,
“eo quod nostro in fratre grauiter deliquimus.
Dixi uobis tunc: Nolite peccare in puero!
Sanguis eius en districte innocens exquiritur.
49. Multis eum uidebamus oppressum angustiis,
quando nos deprecabatur uoce lacrimabili.
Nos inmites et crudeles non ei pepercimus,
idcirco super nos uenit ista tribulatio.”
50. Venit igitur tunc multo Ioseph cum obsequio,
in sedilibus paratis dignanter recubuit.
Vndecim cum eo fratres conuiuantes pariter
comedebant et bibebant cordis in leticia.
51. Post haec dixit Ioseph suae domui preposito:
“Imple saccos usque summum tritico per ordinem,
sciphum meum iunioris pueri in sacculo
abditis reconde granis et abire praecipe.”
52. Cumque illi abeuntes ceptum iter carperent,
citius hos insecutus furti eos arguit:
“Cur pro bonis meo mala reddidistis domino?
Sciphum” inquit “rapuistis clam eius argenteum.”
53. Quo audito obstupentes consternati dixerant:
“Absit hoc a seruis tuis, non est ita, domine.
Nam in cuius sacco sciphus inueniri poterit,
erit ilIe et nos omnes serui terrae domino.”

Torna all'inizio