sponte consensit, et promisit eidem non contra venire
vel facere, ad penam dupli supradicti pretii, quam
eidem, si contra veniret, dare promisit, sua bona et
iura pro his obligans.
DE RE VENDITA VEL EMPTA IURE PROPRIO.
In Dei nomine amen. Talis filius quondam talis, de
tali loco, se suosque heredes, et bona sua presentia et
futura, et in solidum, ad infrascripta omnia et singula
observanda obligando, hoc publico venditionis instrumento,
die presenti, iure proprio, vendidit, dedit, tradidit
et concessit tali, filio talis eiusdem loci, et eius
heredibus, aut cui dederit vel concesserit in perpetuum
integre, videlicet: unam petiam terre et rei positam in
loco tali, hos fines habentem: a primo latere est talis;
.II. talis et talis; tertio talis; quarto talis, infra fines, et
si alii, si qui sunt, veriores, totam vel medietatem vel
tantam partem, pro diviso vel pro indiviso, una cum
omnibus super se et infra se habitis, in i[n]tegrum, omnique
iure et accessione et actione, vel usu, sibi exinde,
aliquo modo vel iure conpetentibus vel pertinentibus,
et cum omnibus a[d]iecentiis, hoeherentiis et pertinentiis
suis; et donec predicte terre et rei vendite corporalem
fuerit possessionem adeptus, pro eo se possidere
et tenere constituit, dans ei possessionem eiusdem rei,
et licentiam et potestatem intrandi quandocunque et
qualitercunque sibi placuerit; liceat itaque deinceps
dicto I. emptori, et eius heredibus, aut cui concesserit,
predictam terram et rem, et fructus eius, integre habere
et tenere, uti, frui, ingredi, et iure proprio possidere
et vendere et pingnorare et alienare, et quicquid
sibi placuerit facere, sine alicuius contradictione, lite
aut molestia, et ab omni quoque autoritate, persona et
loco exinde litigare vel molestare [volenti], predictam terram
et rem venditam, et fructus eius, semper iure proprio
legiptime, de iure, et secundum constitutum Florentinum,
|
|