ut extimo, nunquam tam bonus fuit visus in Italia — preter 
forte Romanum — neque deinceps videbitur. Remansit quoque 
campanile ecclesie maioris mire pulcritudinis maximeque altitudinis 
et admirande latitudinis, quale nunquam fuisse dicitur in 
Ytalia;  quod  post paucos dies imperator deponere fecit, quod 
super maiorem ecclesiam ruens magnam ipsius ecclesie partem 
dissipavit. Laudenses namque preteritorum et innumerabilium 
dolorum memores, quos a Mediolanensibus olim sustinuerant, 
non solum portam Orientalem sibi commissam ad 
destruendum plenarie demoliti sunt, verum etiam de porta 
Romana magnam partem prosternant. Et ipso die dominico 
olivarum reversus est imperator Papiam; et quisque, qui 
cum imperatore Mediolani fuerat, domum reversus est. 
Proximo vero die pasche fuerunt Papie fere omnes Longobardie 
potestates et quam plures episcopi et marchiones 
et comites aliique multi nobiles Ytalie. Fuitque imperator 
ea die incoronatus Papie ad missam in ecclesia 
maiori una cum serenissima augusta cum magnis solemnitatibus 
maximaque leticia, quod ipse imperator a tribus 
annis retro minime fecerat. Proposuerat enim, quod nunquam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |