Petrus Damiani: Epistulae

Pag 262


Nam quia sola levitica tribus ad sacerdotale ministerium tunc erat electa,
necessaria tunc erat propagatio generis ad conservandum sacerdotalis
officium dignitatis, sicut in Levitico Dominus: Virginem , inquit, sacerdos
duntaxat exquiritur sanctitatis, cessant iura coniugii, dum praecedentis
aboletur censura mandati, sicut apostolus ad Hebreos ait: Reprobatio
fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, nichil
enim ad perfectum adduxit lex . Et paulo post: Nunc autem Christus tanto
melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator
est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundo locus

esset, nequaquam hoc in lege veteri Dominus praecaepisset. Sed qui
hoc dicunt, proculdubio quid canonica decernat auctoritas aut nesciunt
aut se fallaciter ignorare confingunt. Nos plane quilibet nimirum apostolicae

Torna all'inizio