8.  Quanto magis plenitudo . Plenitudo Judaeorum  
qui in fine mundi credituri sunt, maxime ditavit  
gentes, quia exemplo eorum provocatae convertentur  
ad Christum. 
9. AMBROS.  Ministerium meum . Ministerium suum,  
quo Apostolus gentium est, honorificat; si et illos  
ad quos non est missus, lucretur ad vitam. 
10. LANFR.  Si quomodo ad aemulandum . Quasi  
diceret: Judaeos quos praedicando ad Christum convertere  
non possum honore saltem quo vos honore,  
ad credendum Christo invitare conabor. 
11.  Salvos faciam aliquos . Quid ad te de Judaeis,  
cum Apostolus gentium sis! Volo honorare ministerium  
meum; quod quidem honoraretur, si Judaei  
crederent; qui in lege sapientes erant. Gentes autem  
quasi stulti reputabantur et mobiles, quia tam  
cito credebant; quod illis non exprobraretur, si  
Judaei crederent qui stabiles et sapientes esse  
putabantur. 
12.  Si enim amissio . Repetitio superioris sententiae. 
Quod enim superius vocavit diminutionem, hic  
vocat amissionem. 
13.  Quae assumptio . Assumptio Judaeorum, cum  
ad fidem Christi in fine mundi assumpti fuerint,  
vita erit ex mortuis. Vel quia multos mortuos peccatis,  
exemplo illorum provocatos, invenit in fide  
Christi, quia paulo post certe erit resurrectio mortuorum,  
id est finis mundi. 
14.  Delibatio sancta . Admonet gentes ne superbiant, 
et ne Judaeos despectui habeant, dicens:  
Quia si apostoli sancti sunt, certum est etiam quod  
in ipso populo multi sancti sunt; et si nondum re,  
spe tamen et praesentia divina. Est autem delibatio  
prava ex aliqua re assumptio, ut ex pomis, vel ex  
cibo, vel ex potu.
  |  
  |