Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 564


et haec est absoluta consideratio eius. Quod enim subtrahatur rectitudo illa
quae omnes vires animae in unum continebat, hoc omnibus aequaliter convenit:
quia privatio, quantum in se est, non suscipit magis et minus.
Sed si consideretur secundum hoc quod infectio originalis redundat in infectionem
personae, inquantum potentiae sua rectitudine carentes in turpes operationes
inclinant; sic in uno est maior corruptio fomitis quam in alio, scilicet
inquantum vel per naturalem complexionem, vel per consuetudinem, concupiscibilis
vel irascibilis in uno est efficacior et ferventior ad suum actum quam in
alio: et per hunc etiam modum fomes dicitur post baptismum diminui, inquantum
gratia retardat impetum concupiscibilis et irascibilis, in contrarios actus
inclinans.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod causa inducens originale peccatum, non est
actualis delectatio quae est in coitu, sed concupiscentia habitualis, quae est in
generante: illa autem non potest maiorem concupiscentiam inducere in prole
quam sit in parente; quia generans generat sibi simile; et ideo non sequitur
quod post multas generationes aliquis magis sit infectus originali peccato, sed
eodem modo; sicut et omnes proprietates naturam consequentes, eodem modo
in tota natura inveniuntur.
Ad secundum dicendum, quod diversitas complexionis est ex diversa dispositione
materiae, quae principium individuationis est; quae quanto magis est disposita,
tanto perfectius naturam speciei consequitur, secundum quod est principium
personalium operationum: et per hunc etiam modum potest esse fomes in
quibusdam intensior in comparatione ad operationes quae individuo debentur;
non autem absolute prout naturam respicit.
Et per hoc patet solutio ad tertium: quia etiam illa facilitas quae ex consuetudine
relinquitur, est secundum hoc quod potentiae inclinantur ad actus individui.
Ad quartum dicendum, quod aliae passibilitates non sunt modo magis in homine
quam antiquitus fuerint tempore diluvii; unde etiam David
de hominibus sui temporis loquitur: «Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta
anni». Sed verum est quod ante diluvium homines diutius vivebant, virtute
divina hoc faciente ad generis humani multiplicationem.
Ad quintum dicendum, quod aliae passibilitates, ut mortalitas, et huiusmodi,
non intenduntur et remittuntur ex diversitate complexionis, secundum quod
naturam respiciunt (unde mortale, prout est differentia naturam speciei constituens,
non recipit magis et minus), sed solum secundum quod ad consistentiam
et operationes individui comparantur.

Torna all'inizio