3. LANFR.  Hoc enim sentite , id est, humilitatem  
et charitatem (quae aliorum sunt quaerentes) habete  
in vobis quas in Christo fuisse, et quod Christum  
fecisse scitis, quod est:  Hoc sentite in vobis , etc. 
4.  Non rapinam . Quisquis arbitratur se esse  
quod non est, quodammodo in ipsa sua opinione  
aliunde rapit sibi quod non est. 
5. AUGUST. (lib. II  Cont. Maximin ., c. 5, tom. VI.)  
 Non rapinam . Ergo intellige Apostolum ideo dixisse  
 non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo , quia  
non aliorum arbitratus est esse quod natus est; sed  
tamen quamvis aequalitatem Dei non fuerit arbitratus  
alienam, sed suam, semetipsum exinanivit, non  
quaerens quae sua sunt, sed quae nostra sunt. 
6. GREG.  Semetipsum exinanivit . Semetipsum exinanisse 
est, ab invisibilitatis suae magnitudine, visibilem  
se demonstrare, ut formam servi tegeret,  
quod incircumscripte omnia ex divinitate  
penetraret. 
7. AMBROS.  Sed semetipsum , hoc est dignitatem  
suam abscondit, hoc solum enim audientibus esse  
existimabatur quod et videri poterat. 
8.  Formam servi . Quod dixit,  Formam servi accipiens , 
exposuit addens,  in similitudinem hominum  
 factus , factus posuit pro habitans,  in similitudinem  
 hominum , id est, in homine. 
9. AUGUST. (lib. LXXXIII,  Quaest . q. 73, tom. IV.)  
 Habitu inventus , id est, habendo hominem, inventus  
ut homo est. 
AMBROS.  Humiliavit semetipsum . Usque in hunc locum 
illa quae ad divinam naturam pertinent visus  
est dixisse. Jam vero ad illa transit quae humanae  
possunt aptari naturae. 
10.  Propter quod . Illis sermonibus qui erant deitatis 
tsuadebat nobis humilitatem; de illis vero qui  
secundum humanitatem facti sunt, ostendit ipsam  
humilitatem lucrativam rem esse. 
11.  Et donavit illi . Evidens est quod non vocabulum,
  |  
  |