Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 544


3. Secundum Yndie regnum vocatur Mynibar, de quo loquitur
beatus Augustinus de philosophis caninis, qui ideo canini dicti
sunt, quia naturam canum imitari docebant, ne videlicet de naturalibus
homo verecundari deberet; nec tamen potuerunt persuadere
populis, quod eciam filii non verecundarentur coram patribus
balneari vel pudenda ostendere. Ibi est civitas Columbi, ubi
nascitur piper, de quo supra.
4. Tercia provincia Yndie vocatur Maabar, ubi est ecclesia
sancti Thome, quam manu propria edificavit, et alia, quam edificavit
cum operariis, quibus solvebat de lapillis marinis quos
vidimus et de uno ligno inciso in monte Ade in Seyllano, quod
fecit secari et de pulvere secature seminate sunt arbores. Fuit
autem lignum illud ita maximum incisum per duos sclavos suos
et ipsius cingulo tractum in mare et precepit ligno dicens: «Vade,
expecta nos in portu civitatis Mirapolis». Quo cum pervenisset,
Rex cum toto exercitu suo conabatur trahere in terram, nec
movere potuerunt homines decem milia. Tunc supervenit sanctus
Thomas Apostolus indutus camisia, stola et mantello de pennis
pavonum, super asinum, sociatus duobus illis sclavis et duobus
magnis leonibus sicut pingitur, et clamavit: «Nolite, inquit,
tangere lignum, quia meum est». «Unde», inquit Rex «probas
tuum»? Qui solvens funiculum quo erat precinctus precepit
sclavis: «Ligate lignum et trahite in terram». Quo facillime in
terram tracto, Rex convertitur et donat sibi de terra quantum
voluit cum asino circuire. Ecclesias edificat in civitate in die,
sed nocte ad tria miliaria ytalica ferebatur ubi sunt pavones
innumeri, unde sagitta, quam fricciam vocant, in latere, sicut
misit manum in latus Christi, percussus, hora completorii ante
suum oratorium iacens et sangwinem sacrum totum per latus
effundens tota nocte predicans, mane reddit animam Deo. Sacerdotes
tunc terram illam sangwine mixtam collegerunt et secum

Torna all'inizio