Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 492


magistratibus: et si bene habuerint, augere eorum dominia:
si male, minuere: vel adeo male se habere possent,
quod essent totaliter a dominio removendi, vel etiam capitali
sententia condemnandi. Sextum est, nulli valde
magnum dominium conferre. Nam magna dominia
ex nimia bonitate et fortitudine ut plurimum corrumpunt
mentes hominum, ut fiant transgressores iustitiae.
Est autem haec cautela maxime utilis ad homines, de
quibus rex certam et diuturnam experientiam non accepit.
Ideo potissime observandum est, ne repente constituatur
aliquis in maximo principatu. Septimum salvans
regnum et politiam, est regem sive principantem habere
dilectionem et amorem ad bonum regni, et ad politiam,
in qua principatur. Quicunque enim amat, solicitatur,
et timet, ne aliquod inconveniens accidat circa
amatum. timor autem consiliativos facit, ut dicitur 2.
Rhet. ibi enim est magna salus, ubi et multa consilia.
quare si rex bonum regni diligat, salvabitur regnum;
quia timens ne in regno adversa contingant, adhibebit
multa consilia qualiter possit bona regni promovere, et
periculis imminentibus obviare. Octavum salvans regnum
et politiam, est habere civilem potentiam. Nam
(ut dicitur in Magnis moralibus) iustitia urbanitates
conservat. Sed iustitia in regno conservari non potest,
nisi per potentiam civilem puniantur transgressores iusti.
Debet enim rex aut princeps si vult servare iustitiam
et vult punire transgressores iusti, habere multos exploratores,
et multos inquisitores investigantes facta civium,
et inquirentes unde cives accipiunt quod expendunt, et
quomodo possunt reddere rationem sui victus: nam qui
huiusmodi rationem non potest reddere, signum est quod
ex furto vel ex male ablato vivat. Sic enim faciendo ista,
poterit servare iustitiam, et praeservare regnum a maleficis,
et transgressoribus iusti. Nonum maxime salvans
regnum, est ese regem bonum et virtuosum. Nam ut

Torna all'inizio