Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 12


Ornatus pertinet ad dispositionem rerum, quia eas varia pulchritudine decoravit,
ut dicitur Eccli. 42, 21: «Magnalia sapientiae suae decoravit». De hac
etiam pulchritudine Boetius dicit: «Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse».
Sed obstetricatio pertinet ad providentiae gubernationem, qua creaturas per se
subsistere non valentes, ad modum obstetricis in esse conservat, necessaria in
finem ministrat, et impedimenta repellit, etiam mala in bonum ordinando; unde
dicitur Iob 38, 8, secundum similem metaphoram: «Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens?». Ex parte effectus duo tangit;
scilicet caelum, et colubrum tortuosum. In caelo duo considerare possumus:
scilicet stabilitatem, Proverb. 3, 19: «Stabilivit caelos prudentia», et indeficientem
claritatem, de qua Eccli. 24, 6: «Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens».
Unde per caelos intelligere possumus creaturas quae in decore suo firmiter
perstiterunt. Similiter in colubro tortuoso duo considerare possumus; scilicet
obscuritatem, et obliquitatem. Primum in nomine colubri, obscuritatem
intelligimus: quia coluber dicitur quasi colens umbram, quae sonat privationem
lucis. Obliquitatem in hoc quod dicitur tortuosum; distortum enim est quod
rectitudine obliquatur.Et ideo per hunc colubrum tortuosum creaturae illae
intelligi possunt quarum pulchritudo est per peccatum obscurata et rectitudo
obliquata, et praecipue diabolum, cuius invidia mors intravit in orbem terrarum,
Sap. 3, et de umbrositate eius dicitur Iob 40, 16: «Sub umbra dormit in
secreto calami»; et de eius tortuositate dicitur Isai. 27, 1: «Visitabit Dominus in
gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem, et super
Leviathan serpentem tortuosum et occidet eum». Recte ergo caelos spiritus
ornasse dicitur: quia in creaturis quae suum ordinem servaverunt, et divina
bonitas clarius resplendet, et decoris ornatus immutatus non est. Recte etiam
dicitur coluber tortuosus manu obstetricante eductus: quia in malis relucet
etiam divina potentia per hoc quod cohibentur, et divina providentia per hoc
quod eorum mala ordinantur in bonum. Et sic patet materia huius secundi libri,
in quo de institutione creaturarum agitur, et lapsu per peccatum Angeli vel
hominis.

Torna all'inizio