auri puri fisco nostro componat, medietatem
ipsarum Curiae nostrae, reliqua medietate passo
injuriam applicanda.
Cap. X.
Privilegium concessum Comiti Heinrico.
Tenore praesentium notum facimus,
quod nos attendentes merita fidei, quam
ad nos et Imperium specialiter dudum
Heinricus comes de N. habuit, rerum dispendia,
et personae periculum non vitando, licet
se modico tempore a servitiis nostris, instinctu
alicujus suggestionis averterit: quia tamen duximus
gratiose tam devotum revocare subjectum,
et in plenitudinem nostrae gratiae reformare
ipsum, respectu antiquae fidei, quam
in magnis necessitatibus nostris, pro nostri
honoris nomine inviolabiliter observavit, in
gratiam nostrae recepimus Majestatis: ei
omnem offensam et culpam, quam pro mutatione
praesenti noscitur commisisse etc.
Cap. XI.
Privilegium concessum ad restitutionem destituti.
Etsi mera beneficia principum a sola gratiae
liberalitare proveniant, multum tamen
decoris, et causam secum celebres
prosecutionis adducunt, si oleo condita justitiae
in subjectos sic effluunt, ut sua quibuscunque
|
|