Salimbene de Adam: Cronica

Pag 707


XIIII ficus sicce unus rexanorum. Et IIII capitella alliorum, vel
V, I rexanorum. Et XX castanee cum cortice I rexanorum.
Et XII vel XIIII amigdale I rexanorum. Et sextarius farri XII
vel XIIII grossos. Et omnia alia victualia isto anno fuerunt in
maxima caristia.
Quod, cum portaretur corpus regis Francie, in Regio fecit unum miraculum
et in Parma alterum fecit.

Et cum isto anno corpus regis Francie sancti Lodoyci bone
memorie portaretur in Franciam, fecit Deus per eum, id est
amore ipsius, plura miracula, ut verum appareat illud Ps.: Mirificavit
Dominus sanctum suum, Dominus exaudiet me, cum clamavero
ad eum. Siquidem in civitate Regina, cum ibi esset corpus
sancti Lodoyci, clamavit ad Dominum dominus Iacobus de Aluciis,
ut amore sancti sui eum exaudire deberet. Et sic mirificavit
Dominus sanctum suum, id est mirabilem ostendit, faciendo amore
eius miraculum, quia sanavit dominum Iacobum de Alutiis de
tibia sua. Et in civitate Parmensi, que est civitas mea, id est
ex qua et in qua natus sum ego, sanavit quamdam puellam
de cancro quem multis annis habebat in brachio. Et in
MCCLXXXIIII anno magister Rolandus Taberna, natione Parmensis,
Spoletanus episcopus, quem papa Martinus quartus misit
in Franciam, ut scriberet miracula sancti Lodoyci regis Francie,
quia volebat ipsum canoniçare et cathalogo sanctorum ascribere,
dixit michi in civitate Regina, ubi habitabam, quando pro hoc
opere redibat de Francia, quod LXXIIII miracula habebat cum
ydoneis et sufficientibus testibus approbata et diligenter conscripta.
De electione pape Gregorii decimi.
Anno Domini MCCLXXII, indictione XV, factus fuit papa
Gregorius decimus, qui ante vocabatur Tedhaldus de Vicecomitibus
de Placentia. Et steterant Christiani, propter divisionem

Torna all'inizio