Prorsus ut affligat, cursu pecus omne fatigat;
pastor quisque gregum iure timescit eum.
Lustrat erus terras, quas, Versa, fluendo pererras,
et vix cognovit quem fera pellis obit.
Ingenium fraudis detexit longior auris,
ut fortuna tulit, quae male tecta fuit.
Tunc homo delictum purgans detraxit amictum,
vinclis stringit eum: sic docet esse reum.
Correptum flagris verbis perturbat amaris:
'fer mihi, frater, onus, parcere disce bobus.'
Verbera dat tristi, 'mihi sis quod, aselle, fuisti;
parcere disce feris, noster asellus eris. '
Vivere sub meta lex praecipit atque propheta,
transiliensque modum destruit omne bonum;
per proprias laudes iungi caelestibus audes:
qui capit alterius, decidit inferius.
|
1
5
10
15
|