Per emunctiones similiter digestiones humorum perpendemus: si prius fuerint viscosae et postea tenues efficiantur, vel si prius tenues deinde inspissentur, vel si prius pungentes et ulcerantes faciem et nares postmodum vero temperentur, signum est digestionis materiei.
Signa digestionis per sudorem.
Eodem modo sudor: si in principio aegritudinis fuerit viscosus, deinde attenuetur, vel si prius tenuis et postea inspissetur, vel si primo insipidus aut acetosus aut salsus aut amarus postmodum ab huiusmodi spolietur,
signum est digestionis materiei. Et nota mirabile, quod quaecumque superfluitates digestae sunt, emittuntur
suaviter et cum delectatione magna; deponit enim natura superfluitates, in quarum exitu delectatur, et quia inaequalitatem amiserunt suam, exitui non resistunt et redeunt successive ad dispositionem talem, ut sanorum superfluitatibus similentur, sed non ante mundificationem arte vel natura factam. Quare si emundentur ante criticam determinationem vel manifestam consumptionem materiei vel exituram, facturam recidivationis vel mortis periculum exspectabis. Et ideo, cum urina albescit in acutis post coloratam, sine critico iudicio praecedente raptum <humoris> insinuat ad caput, ut inde frenesis nascatur vel lethargia, vel quod <humor> ad partem aliam transferatur, vel ad minus caloris naturalis in loco generationis urinae portendit exstinctionem.
[97va] Considerandum in apostematibus: scias, quod non oportet iudicare de morte, cum in urina non apparet signum digestionis. Multi liberantur per consumptionem materiei cum multa tolerantia morbi et maxime quando aegritudo non vehementis malitiae <est>. Vel convertitur materia omnino ad partem aliam, unde non disponitur urina et <fit>
clarificatio, unde crisim significat malum, sicut signa crisis emergentia ante digestionem, et ingrossatio urinae sine residentia facili et ordinata. Primo fit nubes, postea enaeorema, et ultimo ad modum sediminis stat in fundo. Mala, quae non sic residet, complementum digestionis insinuat, et ignotis moribus aegritudinis stat secundum modum unum.
Pessima autem, quae paulatim coloratur et subtiliatur, sicut debet usque ad universalem vel particularem materiei purgationem, et postea serenetur sicut urina sanorum optima. Unde falsa est illa regula antiquorum: si fuit colorata prius, debet discolorari, si spissa, attenuari; quia non est verum ante materiei purgationem, et est meum. Item urina, quae habet hypostasim regulatam, scilicet albam complexionem pineatam in
|
|