Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 184


In mari magno et spatioso ventis et procellis expositus, utinam non fluctibus obruar, et quanto latius
vela humanis laboribus videor expandisse, tanto plus impetum timeo aquilonis. Eia igitur, pater
et frater, excita tuo Thome Iesum, ne forte, quod absit, nimis obdormiat et contingat plus debito
spem prorogari salutis. O quantum timeo, ne terra, quam excolo, spinas et tribulos germinet! O
quantum vereor in hoc stadio currere, in quo currentem retardat a bravio immensa intricationis
perplexitas et intricatio perplexitatis immense! Hunc ergo perplexum, hunc implicitum, hunc morosum
trahe in odorem unguentorum tuorum, ut tuus per te apprehendere valeat, ad quod per se vix
aspirare presumit. Ad hec, si circa te plurali non sum usus eloquio, tua innocentia non miretur,
quoniam caritatis amica simplicitas verborum gloriam dedignatur et plus affectionis in caro singulare
innuit quam plurale.

VII 98

Oblivioni non dedimus gratiam, quam fecistis nobis in nostro. Verum, cum adhuc necessitas urgeat,
liberalitas preterite gratie nos facit audaces, ut cum quadam securitate rogemus, deprecantes in Domino,
quatenus, si placet, adhuc gratiam prorogetis eandem, ut sic iam non preterita, sed continuata
dicatur.

VII 99

Gratum devote familiaritatis obsequium per S. canonicum dudum impensum et communicatum
nostris visceribus sic impressit, quod, quecumque infligeretur eidem iactura doloris, in nostre compassionis
incommodum verteretur. Ideoque, licet alias vobis pro ipso scripserimus, ut eum, cuius
animam in consensum malignorum venisse non credimus, ab illorum pene consortio vestra propitatio
communiret, tamen, ut affectum nostrum super hoc intercessio iterata testetur, rogamus, quatenus,
cum casus exegerit, sic nos consideretis in ipso, quod etiam, si qua enormis eum, quod non
credimus, inquinasset offensa, vestri nominis invocatione, que in gravioribus sibi quoque ad misericordiam
prodesse deberet, proficiat efficaciter ad veniam prosequendam, nedum ad impunitatem
debitam innocenti. Cum enim idem, antequam esset in nostram familiaritatem assumptus, nobis
nostrisque in captivitatem abductis usque Pisas occurens, de paupertatula sua indigentie nostre puro
affectu fecunda subsidia ministrando, nulla oblivione delende opus impleverit caritatis, omni esset
inhumanitate notabile, si nos non haberet in angustia sua precipuos defensores, qui tam laudabili
promtitudine obsequiosum exhibuit se in nostra. Cum igitur opportunitas eius exegerit in retribuendo
sibi vicem gratam, fungamini, quesumus, parte nostra, licet sue devotionis meritum, mercedem
a nobis condigne retributionis expectans, compensari digne non possit delictorum venia sine
uberi vicissitudine premiorum.

Torna all'inizio