| NAM PLUS QUAM VELLUS COLCHI VALET ISTE LIBELLUS.
 CUIUS ERAT VELLUS, FUERAT POSSESSIO TELLUS.
 HIC TIBI SERVABIT TERRAM CĘLOQUE LOCABIT.
 
 Quoniam mysterium velleris non satis patet universis, ad
 resolutionem huius rei imploranda est misericordia redemptoris
 nostri dei, qui obscura inluminat et  in virtute brachii
 sui  inimicos  cesaris cottidie fulminat. Ipse enim pius plastes
 per Ioseph, puerum suum, instruxit Pharaonem; nam nimis
 erat obscurum bovem a bove pati commestionem. Eodem
 quoque modulo placet omnipotenti figulo de quibusdam
 incertis certum facere HEINRICUM imperatorem per Albensem
 episcopum, servum suum, Benzonem.  Confido in
 domino , sine cuius nutu nec folium cadit arboris nec in calcem
 resolvitur duricia marmoris, quod domino meo cesare
 | 
 |