Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

880


pro disciplina vel: 'Legis latro' pro legis lator. Expetatione :
ut si expectet tantum, ut omnes mirentur dicendo:
"Credebam ut iste advocatus debere dicere usque ad noctem". Similitudine :
similitudo est unius ad unum comparatio, dicendo sic:
"Sicut iste advocatus fecit, ita solebat facere talis, qui forte erat
ridiculosus vel ydyota advocatus". Novitate : dicendo rumores incidentales,
qui in domo sua vel in vicinantia contingerunt. Hystoria :
cum gesta narrat; que dicitur ab 'hysteron' grece, quod est videre
latine. Unde hystriones dicuntur, quia faciunt se videri vel quia
representant gestus quos vident. Versum : ut ille versus:
"Parturient montes, nascetur ridiculus mus", qui facit contra advocatos
qui mirabilia credunt dicere quamvis nichil dicant. Arrisione :
nota: differunt arrisio, derisio, irrisio. Arrisio est de aliquo ad alium
facta cachinnatio; derisio est de aliquo facta cachinnatio ad aliquem,
non tanquam ad personam certam, sed ad plures; irrisio est cachinatio
facta de aliquo in se ipso, non ad tertiam personam. Et
si promiserimus
: Alius modus insinuandi et est XXI cautela,
cum diceremus: "Cogitavi alio modo respondere, sed iste advocatus
partis adverse sic vos fatigavit, ut me oportet propositum meum
inmutare. Non eodem modo : vigesima secunda, dicendo: "Alio modo
dicerem, sed ego more insubido respondebo". Breviter : hec
est ultima cautela que est brevitas. "Gaudent enim brevitate moderni".
Inter insinuationem et cetera: Hec est illa pars de qua
superius erat dictum, ubi Tullius agit de principio et insinuatione,
comparando unum ad reliquum, que dividitur, quia primo ponit differentiam
predictorum, que summitur a fine vel effectu; secundo dicit,
quod hee tres utilitates, que comparantur in tota oratione, scilicet
benivolentia, docilitas et attentio, compara<n>tur maxime per exordium,
ibi: Verum et cetera. Inter et cetera: Interest hec differentia.
Quibus prescripsimus : in tractatu de principio. Et eadem
omnia illa
: comparando benivolentiam, docilitatem et attentionem. Commoditatem :
id est utilitatis opere. Nota: advocatum non debere esse otiosum.
Tota oratione : id est in omnibus partibus orationis. Co(m)parande :
id est acquirende. Perpetuo : nota, quod semel factus est benivolus,
d<ocilis> et a<ttentus> perpetuo perseverat in predictis, nisi

Torna all'inizio