situm est in territorio Beneventano, in locum qui nominatur Samnie, 
qui est iusta fluvium Vulturnum, unaque per voluntatem, et consencientes 
michi primatis monachi, qui preordinati sunt in officio 
de predicto sancto nostro monasterio, bona et spontanea mea voluntate, 
concambiavimus atque commutacione tradidit tibi Tresidio 
filio Ote ad tuam proprietatem, tuisque heredibus possidendum, 
idest de res proprietatis sancti nostri monasterii, [.....] Pinnense, 
in locum, qui nominatur Telesia, que est de ipsa res Sancte 
Marie de Musano, que est de predicto sancto nostro monasterio 
Sancti Vincencii, que est una pecia de terra culta et inculta, per 
mensura modiorum ducentorum, et est ipsa iam dicta pecia infra 
finis: pede fine ipsa via, que pergit da saline, et pergit ad ipsum 
tricalium de Cancello, et fine ipso vallone de Cancello, pergit in 
ipsa riagine, et ipsa rigagine pergit in ipso fossato de Scrispiniano; 
de uno lato fine ipso suprascripto fossato, qui pergit inter 
Telesiam et Crispiniano; de alio lato fine ipso fossato de rigo 
Cantari; da capo fine terra, que remansit ad pars sancti nostri 
monasterii ipsas suprascriptas res per ipse nominate finis, sicut 
supra legitur, cum omnibus super se, vel infra se habentes in integrum, 
comcanbiavimus atque commutacione nomine tradidit ego 
qui suprascriptus Iohannes abbas, per consensum de suprascripti 
monachi, tibi iam dicto Tresidii ad tuam proprietatem, tuisque 
heredibus possidendum et faciendum omnia de ipse suprascriptis 
rebus ducentorum modiorum, quod volueritis sine omnem calumniam. 
unde recepi in cambio et in commutacione ego supradictus 
Iohannes abbas meliorata et ampliata res recepi ad proprietatem 
Sancti nostri monasterii possidendum da te iam dicto Tresidio de 
rebus proprietati sue, que tibi iam dicto Tresidio per conquisitum 
obvenit. et est ipsa res infra territorio Teatino in locum, qui nominatur
  |  
  |