funes ab utraque parte attingebant, porrexit, ut, si forte Barenses aliquem incursum versus
naves attentarent, directo cursu a militibus navibus expeditius subveniretur. Barenses autem
demonstrare volentes id, pro quo dux hoc agebat, habere despectui, omnia vilipendere ornamenta
sua, thesaurorumque speciosa dependentia ostentare, Guiscardo plurima convitia inferentes,
turribus suis fidentes, rerum exitus minus metiri coeperunt. Quae res Guiscardum
ab incepto quidem non dterrebant; sed magis ambitionis cupidine fervens, quanto pretiosiora
infra muros contineri dicebant, tanto ardentius spe ea lucrandi, ad quod coeperat
persistendum, mentis instantiam figebat, subridendo illis respondens: "Quae - inquit ostentatis,
mea sunt, et quia a vobis voluntarie mihi praesentantur, habeo gratum. Estote
fideles ad tempus in conservando! Vobis quippe de amissione dolentibus, fiam quandoque
largus in distribuendo".
Sicque suos ad urbem debellandam exhortationibus et promissionibus inflammans, laboris
Sui renunciationisque praemium infra murum testatur esse: ipse moenia circumire, aggeres
Comportare, urbem vallare, arietes facere, caeteraque machinamenta, quae usui capiendae
Urbis necessaria erant, componere, suos instruere, metum jugi instantia stuDebat
incutere.
Barenses ergo, videntes costantiam ducis, ultra quam rati erant, indivulsam persistere,
victumque infra urbem, nullo ad introducendum - hostibus circumspectis - aditu patente,
a multitudine inermis vulgi, mulierum scilicet et puerorum, inutiliter devastari, quod vi
nequibant, dolo vitae ducis periculum parant; pretioque composito, a quodam laevitatis
viro, ut, urbe digrediens, illum spiculo corripere attentet, mercantur. Amerinus ergo, avaritia
captionis cupidine captus, ad perpetrandum tam nobile, ut sibi tunc videbatur, facinus
accelerat; spiculoque, venenis infecto, ab edocentibus se tantae versutiae fraudem accepto,
urbe digressus, quasi unus ex nostris, lapides funda versus hostes supra muros jacendo, adversus
castra nostrorum dolose speculatum circumvenit. Sicque, vesperascente die, nox intercludere
solis radios properat, cumque, coenae hora instante, dux in tabernaculo suo, ex
foliosis arborum ramis composito, sedisset, ille, a tergo veniens, ramoso pariete interposito,
ducem, primo oculo, deinde aure per vocem, bene visum, credens, spiculum, quod ad hoc
acceperat, fortiter impingendo, parte vestium correpta, sed, Deo protegente, ipso illaeso permanente,
in terram defixit. Sicque ducem laesum credens, incasso vulnere, spiculo amisso,
nihil sibi fuga utilius credens, quam velocius potuit, cursu sese infra urbem recepit. Ducis
vero ministri, tali facto expavefacti, extra prosilientes, dolo cognito, noctis excubias solito
attentius vigilesque circa ducem deputant, coementariosque ex eius edicto conducentes, summo
diluculo petrinam domum brevi perficiunt.
XLI. Ea tempestate comes Rogerius in Sicilia morabatur, crebris incursionibus omnia
hostiliter perlustrans, ad sibi subdendum nunc praemiis pulsans, modo minis terrens jugi exercitatione
plerumque alios damnis afficiens, in tantumque, quietis impatiens, hostes lacessendo
deterrebat, ut vix in ipsis munitionibus nusquam autem alias securi essent. Nox vel dies,
vesper et aurora, aura lenis vel aspera, aequo pondere infesta timori erant. Unde et Sicilienses,
consilio intra se habito, mori potiusquam cum tanta inquietudine infelicem vitam
diutius protelare deliberantes, belli fortunam contra comitem tentare parant Denique versus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|