Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 181


irascibilis. Sed cum ex passionibus diversificari habeant
opera nostra, decet nos diligenter intendere, in quibus delectemur,
et tristemur, et quae speremus, et quae timeamus.
Sed hoc tanto magis decet reges et principes, quanto
eorum opera sunt dignora, eo quod respiciant bonum
gentis. Quomodo autem reges et principes debite se
habeant circa delectationem et tristitiam, et circa spem
et timorem, patefactum est per Capitula supra dicta.
Quomodo passiones aliae ad passiones praehabitas
reducuntur. Cap. X.

Enumerabuntur supra duodecim passiones, videlicet,
amor, odium, desiderium, abominatio, delectatio, tristitia,
spes, desperatio, timor, audacia, ira, et mansuetudo.
Sed praeter omnes has passiones Philosop. 2. rhetor. sex
alias passiones enumerare videtur. videlicet, zelum, gratiam,
nemesin (quod idem est quod indignatio de prosperitatibus
malorum) misericordiam, invidiam, et erubescentiam
sine verecundia. Sed omnes hae passiones reducuntur
ad aliquas passiones praedictum: quia zelus, et
gratia reducuntur ad amorem: verecundia ad timorem:
invidia, et misericordia, et nesesis sine indignatio de
prosperitatibus malorum redunduntur ad tristitiam. Zelus
reducitur ad amorem: quia zelus nihil est aliud, quam
quidam amor intensus. Ea autem, quae intense diligimus,
vel sunt corporalia, vel spiritualia. Si sunt corporalia,
quia talia cum habentur ab uno, non habentur ab
alio, ideo zelus respectu horum diffiniri consuevit, quod
est amor intensus non patiens consortium in amato. Inde
ergo inolevit, quod aliqui dicuntur Zelotypi de persona
aliqua, si noluerint in ea habere aliquod consortium.
Intensus ergo amor corporalium videtur esse amor privatus,
et resprehensibilis, et non patiens consortium in amato.

Torna all'inizio