essentia Dei, nonnisi unum solum, id est patrem, faceret Deum. Indeque
inferebant quod Filius <vel> Spiritus Sanctus non esset aliqua sue veritate
essentie Deus. Isti ergo non erant attriti sed contriti et confracti in
divinis notionibus, quoniam extra proprium genus fantastica illusione
ex naturalibus conlusi, naturalium regulam, quam supra inscripsimus,
in theologicis usurpare non veriti sunt. Quapropter divinas nominationes
non toti divinitati inesse arbitrati sunt. Istis igitur explosis atque reiectis,
ad in divinis notionibus attritos et exercitatos, tamquam ad sibi similes
et eiusdem sapientie conscios, sanctus Dionisius venit et eis loquitur
dicens, quia non contradicant ad hec que de divinis nominationibus
supra allegata sunt.
Sed que sunt inconversibiles notiones divinorum eloquiorum? Ad
quod dicimus, quod omnes regule sive edomades aut secretiores animi
conceptiones, notiones dicuntur. Veluti sunt hec: “divina omnia toti
divinitati assunt”, et “tres sunt entes, una simplici ac singulari essentia”.
Et cum dicitur Pater Deus est, Filius Deus, Spiritus Sanctus Deus est,
concluditur: ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus Deus est et
non plures. Istiusque conclusionis addunt theologi notionem sive maximam,
que talis est apud Boetium in Trinitate. Inquit sanctus Boetius:
«Huius coniunctionis ratio est rei indifferentia». Quamobrem intuendum
quod animorum sacre conceptiones, que sunt secreti fida custodia, in
gramatica regule, in dialectica maxime propositiones, in rethorica flores,
in aritmethica geometria musica et astronomia the[ore]mata problemata
anxiomata, et in theologia secretiori quodam oraculo notiones nuncupantur.
In quo tamen animadvertendum, quod notio equivocans est.
Dicitur enim notio in Boetio super Topica Marci Tullii ex multis individuis
seu ex multis speciebus similitudinis collecta subsistentia seu
substantie forma, ut hoc ipsum homo et hoc ipsum animal et huiusmodi.
Dicitur quodque notio ipse personales proprietates sive relationes ypostaseos,
id est personarum, in sancta Trinitate, ut paternitas et filiolitas
et principium, quam notionem sive relationem Iohannes Damascenus,
quem papa Eugenius in latinum de greco fecit transferri, vocat “caract[er]istica,
id est distinguentia personas. Dicitur quoque notio
qu[i]libet divinita[tis] secretioris conceptus, divinioris ingenii regula,
ut est “individua sunt opera Trinitatis”.
|
|