veri similia. Nam dicebant eorum dominum ut heredem regni ita heredem fore
patriciatus et beatum Nicolaum decreto firmasse, ut nullus in pontificum numero deinceps
haberetur, qui non ex consensu regis eligeretur. His et talibus machinationibus
decepta imperatrix feminea licentias assensum dedit operi nefario, quale non fuit a die,
qua gentes esse ceperunt, ut, ubi nullus clericorum Romanorum vel laicorum interfuit
papę electioni, ibi pontifex eligeretur a consimilibus fornicatoribus et symoniacis,
quive accipiens per manus regis et reginę crucem et papalia insignia, ab aquilone
veniret Romam, unde secundum Ieremiam pandetur malum super universos habitatores
terre; quid plura? Eligunt sibi Parmensem Cadolum, virum divitiis locupletem, virtutibus
egenum; qui stipatus multis militibus intravit Longobardiam, habens secum
in comitatu cervicosos episcopos Longobardię, nescientes suave iugum Domini ferre.
Tunc symoniaci letabantur, concubinati vero sacerdotes ingenti exultabant tripudio.
Sed quid plura? Secundum euangelicum verbum omnis exultatio istorum unius mulieris
contradictione terrę prostrata est, tantusque superborum potentatus sola Beatrice interdicente
velut fumus evanuit. Sed non longo post tempore prefatus Cadolus furtim
Bononiam venit, in qua suos expectavit milites. Quibus receptis Romam tendit,
portans secum ingentia auri et argenti pondera. Set tunc non defuere Romę viri
pestilentes, amantes semetipsos, avari et cupidi, qui ei se coniunxere; inter quos et
Romani capitanei, volentes Romanam urbem opprimere et sub potestate sua ut antiquitus
redigere.
Interea Deo odibilis ille in prato Neronis castra metatus est, occultoque Dei iudicio
bello commisso victor apparuit. Sed o ineffabilis Dei providentia, o mira Dei clementia!
Qui victor extitit, antequam mensis esset transactus, veniente duce Gotefrido Romam,
multis precibus et magnificis donis eidem duci collatis vix, ut victus discederet, impetravit;
qui veniens Parmam, ad officinam scilicet iniquitatis, collegit pecuniam et
transacto anno occulte quasi fur Romaniam venit; ibique data magna pecunia collegit
multitudinem equitum, adiuvantibus capitaneis et quibusdam pestiferis Romanis noctu
civitatem Leonianam intravit et ecclesiam sancti Petri invadit; maneque facto tantus
terror celitus milites, qui secum venerant, invadit, ut omnes nemine cogente, solo eo
relicto in ecclesia, fugam arriperent. Qui consilio Cencii, cuiusdam pestiferi Romani,
castrum Sancti Angeli intravit ibique se tutatus est. Quo in eodem castro per duos
annos obsesso, post multas et varias calamitates, quas inibi passus est, non ante
datum est ei inde exire, quam ab eodem Cencio trecentis libris argenti se comparavit;
unoque clientulo contentus, unius iumenti adiumento inter oratores Bercetum egre
pervenit.
Dum hęc ita se haberent, Mediolani canonica cohabitatio primum exorta est. Que
res magnam movit inimicis invidiam. Post paucos vero dies, postquam hęc gesta sunt,
moritur Landulfus Mediolanensis clericus, de quo supra retulimus, et in pace sepultus
est. Interea Teutonicorum archiepiscopi et episcopi, abbates, duces et comites curiam
sibi constituunt, in qua deliberaverunt imperatricem dehinc privato scemate vivere,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|