Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 138


Ad secundum dicendum, quod ea quae per voluntatem fiunt, etiam mediante
amore fiunt, sicut efficiente causa; et sic etiam est in praedicta unione.
Ad tertium dicendum, quod Spiritus Sanctus etiam dicitur propinquior nobis,
inquantum per ipsum omnia dona nobis donantur, ut in 1 lib., dist. 18, dictum
est; et sic in idem redit cum praedictis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum est, quod inter humanam naturam et divinam
necesse est cadere unionem mediam, non sicut causam, sed sicut effectum
coniunctionem naturarum consequentem. Est enim natura relationis ut in aliis
rerum generibus causam habeat, quia minimum habet de natura entis, ut
Commentator 12 Metaph. dicit. Unde quamvis relatio per se non terminet
motum, quia in ad aliquid non est motus, ut probatur in 5 Physic.,
tamen ex hoc quod motus per se terminatur ad aliquod ens, de necessitate
consequitur relatio aliqua; sicut ex hoc quod motus alterationis terminatur
ad albedinem, consequitur relatio similitudinis ad omnia alba: similiter
etiam ex hoc quod motus generationis terminatur ad formam, consequitur haec
relatio secundum quam materia sub forma esse dicitur; ita etiam ex hoc quod
motus assumptionis humanae naturae terminatur ad personam, consequitur
haec relatio quae dicitur unio; unde unio est medium non sicut assumptionem
causans, sed potius sicut eam consequens; sicut etiam dictum est supra, quod
aqua est medium in tactu ex hoc quod tangentia humectata sunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod nihil prohibet accidens esse medium in
coniunctione substantiali sicut coniunctionem sequens; impossibile est tamen ut
sit medium coniunctionem causans.
Ad secundum dicendum, quod unio relatio quaedam temporalis est: quae quidem
realiter est in ipsa natura assumpta, sed in persona assumente secundum
rationem tantum; sicut et de aliis relationibus ex tempore de Deo dictis, ut
Dominus, et huiusmodi, in 1 lib., dist. 30, dictum est. Et tamen sicut Dominus
realiter dicitur Deus, non propter relationem dominii realiter in ipso existentem,
sed propter potestatem coercendi creaturam, ex qua talis relatio causatur;
ita etiam dicitur realiter unitus, quia in eo realiter est personalitas, ad quam
unio terminatur.
Ad tertium dicendum, quod unio illa praecessit in operibus sex dierum, non in
ratione seminali, sed in potentia obedientiae tantum; sicut in costa Adae fuit ut
ex ea Eva nasci posset.

Torna all'inizio