Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 180


magis nutrit, quando in coctione plurimum sociatur; et cum multum de eo simul coquitur et bene custoditur, unum cibarium ex alio efficitur saporosum, et in vase veteri et consueto cibus facilius coquitur et saporosior praeparatur, et attendendum etiam, quod in macello carnes parantur amplius saporosae, tardius putrescunt ibi et amplius reservantur,
quare fastidientibus maxime competunt isti cibi. Item regula: balneum eorundem valet esse ex aqua dulci, in qua coquantur herbae humectantes, ut [113ra] malva, malvaviscus, cardus benedictus, viola, branca ursina et similia. Item cum est in balneo et etiam extra, mulgeatur super caput eius lac muliebre, quia multum infundit et humectat;
similiter, si solvantur ibi vitella ovorum multa et oleum violatum. Item regula: inunctionibus in hoc casu potissime utendum est et emplastris humectantibus circa loca exitus et originis nervorum. Unde anatomia hic et fere in omnibus aliis passionibus ad bene curandum requiritur necessario. Item cum hic spasmus soleat circa tibias et reliquas extremitates saepius apparere, illic beneficium curationis potissime apponatur. Fiat tale emplastrum: radix althaeae <id est> bismalvae, branca ursina, viola, cardus benedictus, malva communis bulliant in aqua et cocta fortiter exprimantur
et farina48 lini et fenugraeci cum aqua praedicta in mucilagine psillii conficiatur addito butiro vel axungia recenti, et fac emplastrum spinae, pectori et occipitio et sub ascellis, praecedente inunctione cum hac mixtura: recipe populeon, olei violati, mandragorati, rosati, butiri candidi cum sale ana partes aequales, et si praedicto addideris axungiam gallinaceam vel medullam cervinam, melius erit. Item si praedictum emplastrum conficietur cum sola mucilagine decoctionis radicum malvavisci: miro modo valet hic et ubicumque opus fuerit remollire; et nota, quod si bis assit, nullo modo puto curam possibilem. Item in fine capituli hanc do regulam generalem, quod hi per omnia sunt regendi cum resumptivis et humectantibus, sicut ptisici et ethici et consumpti, et convertitur cura tota. Magis mihi videbatur proficere ad doctrinam, symptomata iungere cum suis [113rb] curationibus quam separare, et iam simul posui universa et cetera. Haec etiam <si> supervenerint vomitui, in nullo curationem varietis. Sunt et quaedam alia accidentia vomitui tantum appropriata, de quibus expediam in hoc loco, et sunt ista: angustia, tensio cum dolore viscerum, egressio oculorum cum rubedine, interiectio vocis, surditas, tremor cum vertigine et singultu, et istud proprie elleborus et nux vomica

Torna all'inizio