Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 466


ascendimus unam barcham, et ivimus ad unum illorum monasteriorum
magnum que ibi erant. Ad quod cum ivissemus, unum
illorum religiosorum vocavit dicens: «Vides tu hunc raban franchi,
id est virum istum religiosum? Ipse venit inde ubi occidit
sol, et nunc vadit Cambalec ut roget vitam pro magno Cane.
Ideo sibi ostendas aliquid quod ipse videre possit si hic est mirabile,
ut si reverteretur ad suas contratas etiam dicere possit:
tale quid novum vidi in Camsay ». Tunc ipse dixit se libenter
velle ostendere sibi aliquid novum.
6. Et tunc iste duos magnos mastelos accepit, plenos
hiisque superfuerunt ad mensam, et tunc aperuit cuiusdam
viridarii portam per quam intravimus in viridarium illud. Nunc
autem in eo est quidam monticulus plenus arboribus amenis,
et dum in eo sic essemus, ipse cimbalum unum accepit et illud
incepit pulsare. Ad cuius sonitum multa animalia varia et
diversa de illo monticulo descenderunt, sicut nunc essent gati
maymones similiter et multa alia que faciem hominis habebant.
Et dum sic videremus, animalia ista bene tria millia circa ipsum
se aptaverunt ad se invicem ordinata. Et cum circa ipsum sic
essent ordinata et posita, ipse paraxides posuit ante illa, et sicut
competebat comedere sibi dabat. Hec autem cum sic comedissent,
cimbalum pulsare cepit et ad sua loca revertebantur cuncta.
7. Dum autem sic viderem ista, multum cepi ridere dicens:
« Tu michi dicas quid hoc indicare vellit ». Tunc ipse respondit

Torna all'inizio