28. LANFR.  Quod stultum est . Incarnatio et passio  
Dei et hominis Jesu Christi, quae hujusmodi sapientibus  
stultitia videbantur, majorem sapientiam continent  
quam homines possint inquirere, et majorem  
fortitudinem habent quam homines possent habere.  
Per fidem enim eorum et peccata remittuntur et  
daemones expelluntur, et alia, cum resurgit, miracula  
fiunt. 
29.  Quod stultum est . Probat Christum sapientiam  
esse, quia etiam in hoc sapientia est, quod videtur  
stultum de eo, et tanta sapientia, quod nequeat  
comprehendi ab omnibus quod est sapientius hominibus.  
Post vero probat Christum virtutem esse,  
quia in hoc quod infirmum videtur de eo, in hoc  
virtus est, et tanta virtus quod fortius est hominibus,  
id est, nequeat ab illis comprehendi; hoc stultum  
et infirmum, incarnatio et passio Christi, quibus  
tanta sapientia et virtus est, ut evincatur diabolus  
et redimatur humanum genus. 
30. AMBROS.  Quod infirmum est Dei . Quia infirmitas 
Christi, magna victoria; vicit, cum victus  
videretur. 
31. AUGUST. (ex Tract. 15  in Joann. , tom. IX).  
 Et quod infirmum est . Quid igitur facta est mulier in  
costa, tanquam fortis; factus est Adam in carne  
tanquam infirmus? Christus est et Ecclesia; illius  
infirmitas, nostra est fortitudo. 
32. LANFR.  Non multi sapientes . Fortasse propter  
se dicit hoc, quia solus inter alios apostolos, scholarium  
litterarum peritus, terrenarum opum dives,  
Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit, sicut  
testatur ipse in Actibus apostolorum:  Ego quidem  
homo sum Judaeus, a Tharso Ciciliae non ignotae civitatis  
municeps . Et alibi interroganti tribuno utrum  
Romanus esset, respondit:  Etiam. Et tribunus: Ego  
multam summam a civitate hac consecutus sum. Et  
Paulus ait: Ego autem et natus sum . Et alias eo  
rationem reddente, exclamavit Festus:  Insanis  
Paule; multae litterae te ad insaniam convertunt . 
33. AUGUST. (Serm. 9  De tribus virgis, inter fragment .,  
tom. X).  Contemptibilia . Quae non  
computantur.
  |  
  |