Incipit liber secundus 
1 
Cum dux Rogerius per omnia letis potitus successibus totas 
Boamundi terras omnemque ducatum in integrum potentissime 
obtinere videretur, nec non Capuanorum princeps, magisterque 
militum neapolitanus, omnisque terra que erat usque pene fines 
anconitane urbis, bellorum cunctis contrarietatibus sopitis sibi 
subderetur, sepissima sibi ac familiari quorundam, maximeque 
Henrici comitis avunculi sui, a quo plus aliis diligebatur, cepit 
suggeri collocutione; videlicet ut ipse, qui tot provinciis, Sicilie, 
Calabrie, Apulie, ceterisque regionibus que pene Romam usque 
habentur, Domino cooperante dominabatur, nequaquam utique 
ducalis sed Regii illustrari culminis honore deberet. Qui etiam 
addebant, quod regni ipsius principium et caput, Panhormus 
Sicilie metropolis fieri deceret; que olim sub priscis temporibus 
super hanc ipsam provinciam Reges nonnullos habuisse traditur, 
qui postea, pluribus evolutis annis, occulto Dei 
disponente iudicio nunc usque sine regibus mansit. 
2 
Horum itaque amica atque laudanda suggestio, cum infra 
semet ipsum multipharie tractando versaretur, velletque exinde 
certum ratumque habere consilium Salernum regreditur; extra 
quam non longe convocatis ad se aliquibus ecclesiasticis peritissimis, 
atque competentioribus personis, nec non quibusdam 
principibus, comitibus, baronibus, simulque aliis qui sibi sunt 
visi probatioribus viris, patefecit eis examinandum secretum et 
inopinatum negotium; ac illi, rem ipsam sollicite perscrutantes,
  |  
  |