Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 608


Ad quintum dicendum, quod populus est res Regis, et punitur populus, ut in
poena eius Rex puniatur: et hoc praecipue contingit, ut Gregorius dicit,
quando peccata populi merentur ut super eos Rex peccator
constituatur, vel in peccatum labi permittatur, ut Iob 34, 30: «Qui regnare facit
hypocritam propter peccata populi». Et sic patet quod populus etiam pro peccato
proprio punitur.
ARTICULUS 3
Utrum peccatum originale sit unum tantum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum originale non sit unum tantum. Quod enim pluraliter
significatur, unum esse non potest. Sed sancti de originali loquentes, pluraliter
ipsum significant, ut Rabanus, qui dicit, quod
homini in peccatum redeunti, non solum peccata quae post baptismum egit,
imputabuntur ad poenam, sed originalia quae in baptismo ei dimissa sunt, ut
4 lib. Sententiarum, 22 dist., dicitur. Ergo originale peccatum non est unum
tantum.
2. Praeterea, impossibile est quod unus habitus inclinet ad omnes actus peccati,
praecipue cum quidam eorum ad invicem contrarientur. Sed secundum
Anselmum, originale est pronitas ad omne malum. Ergo
impossibile est quod sit unum tantum.
3. Praeterea, uni culpae debetur una poena. Sed peccato originali multiplex
poena debetur, ut carentia visionis divinae, necessitas moriendi, et huiusmodi.
Ergo non est tantum una culpa.
4. Praeterea, impossibile est idem accidens in anima et corpore esse sicut in
subiecto. Sed foeditas originalis ex carne resultat in animam; et tamen postquam
animam infecerit, in carne esse non desinit. Ergo non est una tantum
infectio, sed plures.
5. Praeterea, diversarum potentiarum diversae sunt privationes et habitus. Sed
per originale omnes potentiae animae sunt corruptae. Ergo originale impossibile
est unum esse.
SED CONTRA, Rom. 5 in Glossa: «Unus homo unum peccatum misit in mundum»,
et loquitur de originali. Ergo originale est unum.
Praeterea, subiectum originalis est essentia animae, ut supra dictum est. Sed
essentia animae est tantum una. Ergo originale est tantum unum.

Torna all'inizio