Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 878


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quatuor: 1. De pluralitate voluntatum Christi; 2. De conformitate
vel contrarietate earum ad invicem; 3. De oratione, quae voluntatem exprimit;
4. De dubitatione quam ponit Ambrosius in Christo quantum ad aliquam voluntatem
Christi.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo fuerit voluntas alia quam divina
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non sit nisi una voluntas, scilicet divina. Velle enim,
cum sit agere, personae est. Sed in Christo est tantum una persona, scilicet
divina. Ergo et tantum una voluntas, scilicet divina.
2. Praeterea, voluntatis est ducere, et non duci. Sed in Christo affectus humanus
divina voluntate ducebatur, quae eo sicut ministro utebatur, ut dicit
Damascenus. Ergo affectus humanus non debet dici voluntas
in Christo.
3. Praeterea, quanto aliquis homo est magis sanctus, tanto sua voluntas magis
unitur divinae: quia «qui adhaeret Deo, unus spiritus est». 1 Cor., 6, 17. Sed
Christus homo fuit sanctissimus. Ergo voluntas sua humana fuit perfecte una
cum voluntate divina.
SED CONTRA, Christus assumpsit naturam nostram ut eam curaret: quia quod inassumptibile
est, incurabile est, ut dicit Damascenus. Sed voluntas
nostra, per quam peccatum intraverat, maxime curatione indigebat. Ergo
ipsam assumpsit; ergo est in Christo aliqua voluntas praeter voluntatem divinam.
Praeterea, sicut se habet unitas voluntatis ad unitatem naturae, ita se habet
pluralitas ad pluralitatem. Sed in tribus personis est una voluntas, quia est una
natura. Ergo et in Christo sunt plures voluntates, quia sunt plures naturae,
quamvis sit una persona.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod in Christo non sit aliqua voluntas humana praeter
voluntatem rationis. Quia, sicut dicit Damascenus in 3 lib., voluntas
naturam sequitur. Sed in Christo sunt tantum duae naturae. Ergo et tantum
duae voluntates. Ergo non est tertia praeter voluntatem divinam et rationis.

Torna all'inizio