Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 25


et cardinales nomina omnium episcoporum debent premittere
in salutationibus, dummodo non sint sub eorum iure
metropolito vel legationis et etiamsi jerosolimitanus patriarcha
scripserit episcopo comaclensi. Licet enim comaclensis
parvam habet civitatem, paucos redditus et vilem episcopatum.
Episcopus tamen est et nec subest alicui eorum nisi
ravennati archiepiscopo post papam. Jerosolimitanus patriarcha
ita debet sibi scribere: " Venerabili in Christo fratri I.
dei gratia episcopo comaclensi G(uilielmus) eadem gratia
Jerosolimitanus patriarcha salutem in vero salutari ". Eodem
modo posset episcopus comaclensis patriarcham salutare premisso
nomine patriarche, nec teneretur aliter facere si ei non
placeret. Sed salva reverentia comaclensis debet patriarchas
et archiepiscopos appellare " venerabiles fratres et dominos "
quia sunt maiores illo et ad maiorem humilitatem demonstrandam.
Quod autem de comaclensi dico, de omnibus
aliis episcopis est intelligendum. Cum autem patriarche vel
archiepiscopi salutant aliquem prelatum vel clericum de patriarchatu
vel archiepiscopatu suo, salutant eum hoc modo:
" G(aldinus) dei gratia mediolanensis archiepiscopus dilecto
in Christo filio B. preposito cremonensi salutem et benedictionem
in domino ". Et sic salutat omnes a maiori usque ad minorem
preter episcopos mutatis nominibus dignitatum et propriis.
Et est notandum quod si aliquis modo eligitur in patriarcham,
archiepiscopum, episcopum aut cardinalem vel abbatem

Torna all'inizio