et rebus accedat, moretur et redeat, et nullus audeat vel atemptet 
eum in persona vel rebus offendere per se vel per alium; et qui contrafecerit 
nostro arbitrio puniatur in personis et rebus, hoc autem de 
illis intelligi volumus, qui non essent per nostras constitutiones vel 
per nostram Curiam exbaniti, vel alias propter sua facinora diffidati, 
nisi et securitatem a nobis et nostra Curia receperint specialem. 
[XVIII] Item statuimus quod nullus tabellio scienter conficiat 
instrumentum vel scripturam aliquam, nec intersit contractui, per que inferri 
posset aliquod preiuditium iurisdictioni seu libertati Romane 
Ecclesie sive nostre; et si quis contrafecerit ipso facto, perpetuo sit 
privatus offitio notarie et nichilominus penam centum libr. usualis 
monete incurrat. 
[XIX] Item statuimus quod nullus potestas, vicarius vel iudex 
seu alius offitialis in quocumque offitio existens seu etiam advocatus 
et quis alius intersit aliquibus consiliis parlamentis aut congregationibus, 
per que et quorum occasione posset verisimiliter detrimentum 
vel preiudicium aliquod fieri iurisdictioni vel libertati Romane Ecclesie. 
Si quis vero contrafecerit, ipso facto ab ipso offitio sit privatus, nec 
presumat in posterum uti eo absque sedis Apostolice licentia speciali 
vel nostra; et nichilominus penam centum marcharum argenti incurrat. 
[XX] Item statuimus quod omnia exaudimenta et diffidationes 
bandimenta seu refidationes scribantur et ponantur in quaternis 
nostre Curie per notarios nostros; et si in cedulis et non in quaternis 
reperta fuerint, pro nichillo habeantur. 
[XXI] Item statuimus quod si quis maledixerit aut blasfemaverit 
Deum vel Beatam Virginem Mariam in. X. libr. usualis monete condempnetur; 
si vero Beatum Petrum vel alios Sanctos et Sanctas Dei, 
in. C. solid. usualis monete puniatur. Et quilibet possit accusare 
eum, et accusator habeat dimidium dicte pene, et secreto teneatur; 
quam penam nisi infra tertiam diem post condempnationem factam 
solverit, quarto die publice fustigetur, pena constitutionis felicis recordationis 
domini Gregorii pape noni nichilominus in suo robore 
valitura. 
[XXII] Item statuimus quod quilibet notarius requisitus a quibuscumque 
personis teneatur conficere instrumentum super representationibus 
quarumlibet litterarum, nec non de protestationibus et 
appellationibus coram quibuscumque personis seu officialibus faciendi 
seu interponendi; quod si facere denegaverit iusto impedimento cessante 
proqualibet vice in XXV libr. usualis monete puniatur; et ab
  |  
  |