Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 191


de Omnipotente ac dicente: « Hec autem dicit qui est, et qui erat, et qui
venturus est, Omnipotens
»? Si enim tota divinitas Omnipotens est,
et ipse Omnipotens semper omni presenti omnique preterito atque omni
futuro est, igitur omnis divinitas semper est.
Quare “est” predicatur de omni divinitate. Notandum est autem
in his temporum membris “est” “erat” et “venturus” cum adiunctione
Omnipotentis, non intercapedinem sed eternitatis continuitatem significari.
Nam cum dicitur “Omnipotens qui est”, debet intelligi qui est
ipsa essendi essentia; “et qui erat”, ipsa essendi essentia; “et qui venturus
est”, ipsa essendi essentia. Ceterum si forte in “qui est” intelligas Patrem
propter eternitatem, quia eternitas est in Patre, “et qui erat” intelligas
Filium propter humanitatem, “et qui venturus est” percipias Spiritum
Sanctum propter in cordibus fidelium infusionem, “qui est et qui erat
et qui venturus est” non minus de tota divinitate, non tempus vel quando
aliquod temporis, sed moram eternitatis dicunt, quia qui substantie nomen
cum Omnipotente coniunctum totam temporalitatem et accidentis
vicinitatem in “erat” atque “venturus” absumpsit, nec remansit
aliqua prorsus mutabilitas in eo verbo cui sic pressius est adiuncta presentialitatis
eternitas. Ex hac igitur enuntiatione se fore blasphemos cum
terrore perpendant, qui divinam nominationem, que in “est” sermone
constitit, a tota divinitate aliquatenus sua presumptione conscindunt.
Sed quod et indivisa totius divinitatis dividere non debeant, etiam ex
subsequenti oraculo Scripture perpendant ubi dicitur: et «Tu vero idem
ipse es
». De omni enim divinitate veraciter dicitur «Tu autem idem ipse
es»; Pater namque est idem ipse, Filius et Spiritus Sanctus idem ipse,
omnis denique et tota divinitas est idem ipse. Et “idem” essentiam, “ipse”
vero invariabilitatem et intransmutationem importat.
Sed <et> idem aliis auctoritatibus pandit et indivisam esse divinitatis
cathegoriam ostendit et infit: et « Spiritus veritatis qui est, qui a Patre
procedit
». Spiritus veritatis qui est, Spiritus veritatis est, ergo et veritas
est. Et procedit ille Spiritus a Patre, ergo Pater est. “Est” igitur de tota
divinitate predicatur. Dividi ergo non potest in partes. Falluntur igitur
dividentes, qui coniuncta disiungunt. Hoc idem, videlicet quod omnis
divinitatis denominatio in tota sit divinitate reponi, per vite que in
Patre ac Filio est predicamentum demonstrat et infit: Et si non totam

Torna all'inizio