Rex pacificus pia miseratione disposuit, ne homo creaturarum dignissima,
quem de limo terre formatum ad ymaginem et similitudinem suam
fecit, per abusum liberi arbitrii laberetur, et labendo a cognitione sui
recederet creatoris, dum par in parem imperium non haberet, presides suo
constituit operi superesse, quorum ducatu vita cuiuslibet regeretur, ac
ipsorum nutibus et preceptis inferiores ceteri obedirent. Sicque statuit duo
luminaria super terram, maius scilicet atque minus, ut in ipsis universalis
Ecclesie consisteret firmamentum. In quibus pontificalis auctoritas et
regalis potentia designantur. Una videlicet, qua spiritualia et altera qua
corporalia regerentur. Ad sustentationem igitur machine spiritualis, utpote
dignioris, beatum Petrum apostolorum principem et in beato Petro pontifices
successores, Summus Pontifex in eternum, unigenitus Dei filius
Iesus Christus, qui doctrinam humano generi tribuit salutarem, magistros
esse voluit et pastores; ad corporalis vero compaginis firmamentum, cuius
facilis est profecto disiunctio, reges et principes rex regum et Dominus
dominantium idem ipse preesse voluit Iesus Christus, ut illi quidem, in
exequtione pontificalis officii, spiritualibus vacando negotiis, proficerent
ad salutem, et hii salubriter, in excellentia regie dignitatis, corporalia
gubernando, malitiis hominum obviarent. Sicque machina fieret utriusque
subiecti stabilior, dum haberet quodlibet proprium servatorem. Sed quia
diebus istis novissimis, in quibus superexcrescente malitia in immensum
refrigescit caritas in plerisque, proprius appetitus, qui niti frequenter in
vetitum consuevit, adeo debachatur in homine, quod, libello dato quasi
repudii, libertas arbitrii, quo bonum malumve discernitur, exulat extra terminos
honestatis, multum oneris multumque sollicitudinis nobis incumbit,
ut animarum corporumque periculis caveamus. Nisi enim congruis
obstaculis malitiis hominum obvietur, discensus est profecto labilis ad
excessum. Et dum per lubricum iter discriminis abusive descenditur, facilis,
proh dolor, relevatio vix habetur. Igitur, ad apostolice dignitatis apicem,
licet immeritos providentia divina vocatos, inter curas varias nostris
processibus influentes, sollicitudo cotidiana nos excitat, qualiter generali
bono statui totius populi Christiani multifarie multisque modis, nostris
temporibus, proficere valeamus. Ut cum die illa novissima, die scilicet
|
|