tunc proximum cuiuslibet anni. Et qui contrafecerit  
vel venerit det et solvat pro poena et banno dicto comuni pro  
qualibet bestia et vice die et nocte soldos quinque imperiales. 
VII. – DE NON FACIENDO DAMNUM. 
Item statuerunt quod aliqua persona undequaque sit quae  
faciat damnum aliquod seu guastum in aliquo clauso alicuius  
personae vallis Diverii teneatur solvere dicto comuni pro poena  
et bano pro qualibet persona et vice soldos quinque imperiales  
et restituere damnum passo et quilibet fide dignus possit accusare. 
/* 
VIII. – DE FACIENDO DAMNUM CUM BESTIIS. 
Item statuerunt quod si aliquis equo fecerit damnum aliquod  
alicui personae vallis Diverii quod ille cuius fuerit equus  
solvat pro poena et bano soldos duos imperiales dicto comuni  
vallis Diverii si fuerit de die; si vero fuerit de nocte soldos  
quinque imperiales. Si vero fuerit bos vel vacca salungera pro  
qualibet vice soldos imperiales duodecim si fuerit de die et si  
fuerit de nocte soldos duos imperiales. Et in quolibet casu restituatur  
damnum passo et pro qualibet vice puniatur. 
IX. – DE PIGNORIBUS INCANTANDIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod consules dictae vallis  
Diverii possint et eis liceat incantare et vendere omnia pignora  
per eos capta quolibet quintodecimo die post captionem dictorum  
pignorum occasione compusturarum et ordinamentorum  
dicti comunis et aliis quibuscumque de causis. 
X. – DE SERVITIIS ET GRATIIS NON FACIENDIS. 
Item statuerunt quod aliquis cunsulum et credentiariorum 
non possit nec debeat petere vel peti facere aliquam gratiam 
vel servitium a dicto comuni amore alicuius personae nisi pro  
se tantum, nec facere reprensionem alicui personae dum fuerit 
illa persona praesens et per consilium omnium consulum et  
credentiariorum simul nec etiam facientium officium credentiae  
dicere aliquod verbum iniuriosum unus alteri, nec facere 
pulsare ad credentiam, nec credentia facere amore alicuius personae 
quae vellet petere gratiam aliquam dicto comuni: et 
quod non possint dare seu facere gratiam vel servitium alicui 
personae sine consilio et voluntate totius comunis dictae vallis 
Diverii: et data non valeat nec teneat in praeiudicium dicti comunis.  
Et qui contrafecerit vel venerit det et solvat pro poena
  |  
  |