de suis possessionibus vel rebus mobilibus eidem Ordini Cysterciensi
possit dare vel aliquo alienationis titulo in eos transferre dicta
bona sine nostro expresso consensu, maxime propter superbiam et arrogantiam
eorum ... que verissime multitudinis possessiones, in quibus
idem dictus Ordo nosci[tur] abundare. Et si secus factum fuerit, donationes
et alienationes ex presenti statuto et decreto iudicamus irritas et
inanes, precipientes vobis singulis et universis quod imperiali maiestate
ipsas revocetis et in usum nostre camere teneatis, presentes litteras seu
statutum vel decretum per singulas civitates et oppida publicando et
cet. Datum et cet.
De causa turbationis inter Ordinem Cisterciensium et fratrum Minorum.
Causa, autem, quare fratres Cysterciensis Ordinis turbati sunt
contra fratres Minores, propter quam constitutionem tam duram
fecerunt contra eos, sicut postea didici, ista fuit. Quidam frater
Minor exivit de Ordine nostro et Ordinem Cysterciensium est
ingressus, qui usque adeo bene se habuit, quod in quodam magno
monasterio fecerunt eum abbatem. Fratres vero Minores, emulationem
habentes, sed non secundum scientiam in hac parte, et timentes
ne alii exemplo illius fratris in posterum essent ab Ordine
recessuri, ceperunt illum et ad priorem Ordinem reduxerunt
et sustentaverunt eum pane tribulationis et aqua angustie. Quod
cognoscentes Cystercienses turbati vehementer et indignati sunt
contra Minores fratres. Et hoc propter V rationes. Quarum prima
fuit quia graviter puniebant non puniendum. Secunda, quia ab
Ordine nostro iam fuerat absolutus. Tertia, quia in habitu suo ceperunt
eum. Quarta, quia in Ordine eorum magnam prelationem
habebat, cum abbas esset. Quinta et ultima, quia usque adeo
se bene habebat in Ordine eorum, quo ad vitam et scientiam et
bonos mores, quod acceptus erat eis, existens omnibus gratiosus.
|
|