Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

644


C. XXI. Postquam vidimus quod usura est contra regulam nature communiter,
videndum est quod est contra regulam legis et primo quantum ad
legem innatam.
Ex hac enim lege philosophi gentiles multas virtutes dixerunt et scripserunt
secundum Augustinum. Unde Rm. II: << Gentes que ignorant
Deum naturaliter ea que legis sunt, faciunt >> . Set philosophi scripserunt
quod usura est contra naturam et legem nature, sicut expresse dicit philosophus
in I Polit. scilicet quia in usura inanimatum idest nummisma parit
nummisma et iterum quod usus pecunie est eius consumptio. Ubi et dicit
quod in greco usura vocatur tokos quod in latino sonat partus et in IV
Ethic. dicit quod de meretricio pasti et usurarii illiberales et turpes lucratores
sunt. Item contra legem nature est quod homo faciat aliis quod sibi
non vult fieri ab aliis, ut patet Tb. IV et Mt. VII. Set usurarius, si
indigeret, vellet sibi mutuari pecuniam gratis ab aliis habentibus. Ergo cum
ipse hoc faciat aliis plane, facit contra legem innatam. De qua Jr. XXXI
<< Dabo legem meam in visceribus eorum >> et tamen, ut dicitur Jr. II
<< Tenentes legem nescierunt me >> Set contra usurarius aliquando vult accipere
sub usuris sicut et dare. Item de lege nature est quod homo recognoscat
beneficium, set mutuum est beneficium ergo et cetera. Respondeo dicendum
ad primum quod usurarius vult accipere sub usuris voluntario mixto set
vult dare voluntario completo sicut patet ex dictis et ideo non est simile. Ad
secundum dicendum quod de lege nature est quod homo recognoscat beneficium,
beneficum diligendo tam corde quam ore quam etiam opere secundum
facultatem suam et temporis oportunitatem. Set usurarius in quantum usurarius
non est beneficus set maleficus ut patet ex dictis, nisi per accidens scilicet
in quantum mutuator vel ratione casuali lucri.
C. XXII. Secundo est contra legem infusam idest caritatem de qua Rm.
XIII << Plenitudo legis est dilectio >> . Ex hac enim lege sancti doctores
dixerunt et scripserunt veritatem. Omnes autem asserunt usuram esse contra
legem caritatis. Set sufficiat unum allegare ad presens. Dicit enim Gregorius
Nissenus << Malignam fenoris excogitationem si quis appellet furtum
aut homicidium non peccabit >> . Item non diligt (sic) proximum set odit per se loquendo
ut patet ex dictis ut posset ei dici id 2 Reg. XIX: << Odio habes
diligentes te >> idest sanctos viros indigentes et ideo Eccli. XXXIV ubi
preallegabatur << Servo malivolo tortura et compedes >> . Usurarius enim est
servus pecunie et malivolus speciei sue et torquetur continue in mente, quando
cogitat de restitutione, et ponitur frequenter in compedibus a principe pecuniam
ab eo auferre volente.

Torna all'inizio