atque exinde in … pergens sanctissimam Domini nativitatis 
festivitatem celebravit. Igitur ipsa festivitate transacta 
imperator Laude reversus est; ac postea in die Mercurii, que 
fuit undecimo mensis Ianuarii de millesimo centesimo sexagesimo 
septimo anno de indictione quintadecima, a Laude 
cum sua coniuge suoque exercitu omni versus Romam profectus 
est. 
Cum autem ad Bononie civitatem pervenisset, a Bononiensibus 
obsides petiit; at illi libenter suo iussui obedientes 
de his, quos postulavit, plus de triginta ei cum magna etiam 
pecunia obtulerunt. Imperator namque apud civitatem 
Parme eos omnes in custodiam haberi iussit. Deinde a Bononia 
discessit. Cum vero apud Imolam pervenisset, ibi ab Imolensibus, 
quia eos destruere minabatur, et Faentinis et ab
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |