2. Praeterea, quantitas virtutis obiecto mensuratur. Sed una virtus ad plura se
extendit obiecta quam alia. Ergo una virtus est maior quam alia.
3. Praeterea, habitus est ad actum habilitare. Sed homo quandoque est magis
habilis ad actum unius virtutis quam ad actum alterius. Ergo habet unam virtutem
magis intensam quam aliam.
4. Praeterea, supra, dist. 25, dictum est, quod fides, spes et caritas et operatio
adaequantur. Sed non omnes operationem virtutum sunt aequales. Ergo nec
omnes virtutes.
5. Praeterea, de quolibet sancto legitur:
«Non est inventus similis illi, qui conservaret legem excelsi». Hoc
autem non potest esse nisi quia unus excedit alium secundum unam, et alius
secundum aliam. Ergo in uno homine virtutes non sunt aequales: alias qui
excederet in una, excederet in omnibus.
SED CONTRA est quod dicitur Apocal. 21, 16: «Latera civitatis sunt aequalia»; in
quo significatur secundum Glossam quod virtutes gratuitae sunt aequales.
Praeterea, per idem per quod habitus causantur, augentur, secundum
Philosophum in 2 Ethic. Sed omnes habitus virtutum simul infunduntur cum
gratia. Ergo simul augentur cum augmento gratiae. Sed quaecumque simul
intenduntur et remittuntur, sunt aequalia. Ergo omnes virtutes sunt aequales.
Praeterea, secundum quantitatem virtutis est quantitas meriti, et per consequens
quantitas praemii. Si ergo una virtus esset altera maior, eidem deberetur
maius et minus praemium quam alteri in quo esset, et e converso: quod est
impossibile, cum non sit nisi unum praemium.
Solutio
Respondeo dicendum, quod est aequalitas secundum quantitatem absolutam, et
aequalitas secundum quantitatem comparatam, quae dicitur proportionis aequalitas;
sicut patet in digitis manus, qui non sunt aequales secundum quantitatem
absolutam, cum unus alteri superpositus excedat ipsum; sunt tamen aequales
secundum proportionem: quia sicut quantitas unius digiti sufficit ad suum officium,
ita et quantitas alterius digiti: unde et digiti proportionaliter augentur.
Quantitas ergo absoluta virtutis potest attendi quantum ad tria: primo quantum
ad dignitatem; secundo quantum ad obiecta ad quae se extendit; tertio quantum
ad intensionem, quae cognoscitur in efficacia et modo agendi. Et his tribus
modis contingit quod una virtus excedatur ab alia absolute loquendo: quia una
est dignior alia, sicut caritas fide, et prudentia temperantia. Item una est plurium
obiectorum quam alia, sicut prudentia quam temperantia. Item una secundum
speciem suam requirit maiorem intensionem quam alia: quia quanto est
|
|