Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 364


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod praecipit lex ut faciendum, impleri
potest, et impletur ab omnibus in statu salutis.
Ad secundum dicendum, quod actus aliarum virtutum non sunt finis praecepti,
quemadmodum actus caritatis; et ideo actus caritatis habet aliquem modum, qui
competit uno modo fini, et alio modo viae; non autem ita est in aliis virtutibus.
Ad tertium dicendum, quod secundum hoc quod ponitur ut legis praeceptum,
secundum hoc ligat ad id quod implendum est in via; quantum vero ad id quod
de ipso impletur in patria, magis ponitur ut documentum fidei, quam ut praeceptum
legis.
Ad alia etiam patet solutio per ea quae dicta sunt.
EXPOSITIO TEXTUS
«Non ergo iam se diligit». Contra. Omne peccatum, secundum Augustinum,
est ex amore sui. Ergo videtur etiam quod immoderate se
diligat. Dicendum, quod diligit in se naturam exteriorem, quam se aestimat
esse; non autem naturam intellectivam, secundum quam vere est id quod est;
et ita diligit id quod se esse existimat, non autem id quod vere est: quia unaquaeque
res proprie est id quod est potissimum in ipsa; sicut civitas est rex,
ut dicit Philosophus.
«Sic condita est mens humana ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non
intelligat, nunquam se non diligat». De his quae in hac notula dicuntur, dictum
est in 1 lib., dist. 3.
«Ex toto corde, idest ex toto intellectu; ex tota anima, idest voluntate; ex tota
mente, idest memoria». Sciendum quod ad caritatem exigitur aliquid tripliciter:
uno modo sicut subiectum caritatis quod est ipsa voluntas; alio modo sicut
praecedens ad caritatem, sicut memoria et intelligentia; tertio sicut consequens
ad caritatem, quemadmodum irascibilis et concupiscibilis, et etiam membra
corporalia quae imperium caritatis exequuntur. Quia ergo actum caritatis
oportet esse perfectum, sicut cuiuslibet virtutis; ideo praeceptum de actu caritatis,
includit perfectionem omnium praedictorum secundum diversas expositiones:
ut scilicet neque in voluntate neque in omnibus praecedentibus aut sequentibus
aliquid sit quod caritati obsistat quantum ad perfectionem viae, vel quod
actum caritatis interrumpere possit quantum ad perfectionem patriae.
Et ideo secundum unam expositionem dicitur: «Ex tota mente», idest ex tota
memoria, ut absit oblivio: «ex toto corde», idest intellectu, ut desit error: «ex
tota anima», idest voluntate, ut tollatur omnis contraria affectio.

Torna all'inizio