Primum quaeritur quare post Evangelia, quae  
supplementum legis sunt, et in quibus nobis exempla  
et praecepta vivendi plenissime digesta sunt,  
voluerit Apostolus has Epistolas ad singulas Ecclesias  
destinare? Hac autem causa factum videtur, ut  
scilicet initia nascentis Ecclesiae novis causis existentibus  
praeveniret, et ut praesentia atque orientia  
resecaret vitia: et post futuras excluderet quaestiones,  
exemplo prophetarum, qui, post editam legem  
Moysi, in qua omnia Dei mandata legebantur, nihilominus  
tamen doctrina sua rediviva semper populi  
compressere peccata, et propter exemplum  
vivendi libros ad nostram etiam memoriam transmiserunt.  
Deinde quaeritur cur non amplius quam  
decem Epistolas ad Ecclesias scripserit: decem sunt  
enim cum ea quae dicitur ad Hebraeos: nam reliquae  
quatuor ad discipulos specialiter sunt porrectae.  
Ut ostenderet Novum non discrepare a Veteri Testamento,  
(50) Haec et sequens Praefatio in codice ms. adscribuntur D. Hieronymo
  |  
  |