eius, ad misericordiam comitis veniens, pia recordatione nepotis, cuius uxor fuerat, salvis
omnibus quae habebat, ad maritum conductum meruit devenire. Comes vero, reconciliatis
Graecis, Giracium recepit.
XXXII. - Eodem anno idem comes, sumptibus pluribus apparatis, undecumque terrarum
artificiosis caementariis conductis, fundamenta castelli, turresque apud Messanam jacens,
aedificare coepit: cui operi studiosos magistratus, qui operariis praeessent, statuit. Interdum
ipse visum veniens, ipsos per semetipsum cohortando festinantiores reddens, brevi tempore
turrim et propugnaculum immensae altitudinis mirifico opere consummavit. Et, quia
hanc, quasi clavem Siciliae, aestimabat prae caeteris urbibus quas habebat, fidelibus tutoribus
deputatis, arctiori custodia observabat.
Ecclesiam etiam in honore sancti Nicolai in eadem urbe cum summa honorificentia
construens, turribus et diversis possessionibus augendo dotans, clericis ad serviendum deputatis,
pontificali sede aptavit; sed eam cum Traynensi cathedra univit.
XXXIII. - Igitur famosissimus dux Calabriae, Apulorumque princeps, Robertus Guiscardus,
apud Bulgaros omnia fortiter agendo et sibi subjugando, anno incarnati Verbi
MLXXXII a Romanae Sedis apostolico viro Gregorio, literis continentibus angustiam suam
acceptis, ut in adjutorium sanctae Romanae Ecclesiae veniret, multis precibus cohortatur.
Imperator enim Alamannorum, Henricus, quibusdam controversiis inter se hortis, Romam
cum exercitu veniens, obsessa diutius urbe, tandem, fortuna suffragante, irruperat,
Romanisque potentioribus sibi injugendo confoederatis, ipsum apostolicum virum in turri
quadam, quae Crescentii dicitur, reclusum obsederat, aliumque in loco eius, archiepiscopum
videlicet Ravennatem, Umbertum nomine, re indiscussa, contra Sacros Canones - quod nefas
est dicere! - cathedrae beati Petri subrogaverat. Ipse vero tanta obsidione praegravabatur,
ut neque sibi usquam progrediendi aditus pateret.
Dux vero, quamvis ad id quod coeperat intendere omnibus utilitatibus in animo praeferret,
tamen calamitatem sanctae Matris Ecclesiae audiens et dominum suum, sub quo
omnia, quae habebat, possidere se cognoscebat, in tantum angustiari, fidem datam et legalitatem
suam servans, maluit sua, quamvis cara, ad tempus postponere et sanetae Matris
Ecclesiae, vel domini sui necessitatibus inservire. Sicque filio suo Boamundo, strenuissimo
militi, quae coeperat exequenda committens, copiis omnibus sibi delegatis, ipse cum paucis
placido remige in Apuliam, versus Ydrontum applicat.
XXXIV. - Ea tempestate, plures apud Apuliam, propter absentiam ducis insolentes,
adversus eum conspiraverant, volentes ea, quae eius juris erant, usurpare: putantes eum, altioribus
negotiis intentum, ulterius illuc regredi non curare. Unde et Gaufridus de Conversano
apud urbem, quae Oria dicitur, haud longe a provincia Tarentina, obsidionem ponens,
plurimum lacessendo infestissimus erat.
Dux vero, apud Ydrontum applicans, audito urbi obsidionem imminere, illorsum cum
paucis appropinquare accelerat. Porro illi, qui obsidionis primarii erant, per legatum ducem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|