“revereantur”, “et pereant in seculum seculi”. et quid dicam? 
“Domine salvum me fac” propter misericordiam tuam, 
quia tu solus altissimus super omnem terram. 
Transactis ergo non paucis diebus, supradictus Maio cum aliquantis 
fratribus, qui a facie Agarenorum fugerant, veniens Capuam 
ad piissimos principes Atenulfum et Landulfum, intimavit 
eis desolacionem sui monasterii. isti quippe, idest pater, et filius 
tunc Beneventi, et Capue pariter principabantur. nam Gaiderio 
annis duobus, mensibus sex, diebus decem et novem Beneventi 
exactis, Radelchis filius Adelchis successit. et hic annis tribus, 
mensibus octo, diebus viginti et uno expletis Aioni principatum 
reliquid. quo similiter decidente post annos sex, Ursus principatus 
sedem suscepit. et hic non amplius quam unius anni spacio 
amministrato, Sibbaticius straticos cum valida Grecorum manu 
adveniens, Beneventum cepit. cuius dominium cum annis tribus, 
mensibus novem, et diebus viginti exegisset, Georgius patricius 
ei successor extitit. post Georgium vero sequitur Barsacius patricius. 
adveniente autem Guido duce et marchione in auxilium 
Beneventanis, Greci inde miserrime sunt expulsi, et in Grecias 
redire compulsi. dehinc Guido dux prefuit annis duobus, mensibus 
sex. et iterum Radelchis annis duobus et dimidio quo 
expulso, Atenulfus, qui preerat Capue comes, a Beneventanis invitatus,
  |  
  |